Epistola I ad Corinthos*

Caput 11: Versus 2

Laudo,etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquae mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.
(* Traductions européennes)